monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.43 > bnf10439.193 r > 190 r > 28 > csg46.86 > bnf10439.197 v > csg75.175 > sectio 15 > 5 > 15 > 50 > 7 > Regum I, 21 > uwbM.p.th.f.68.45 > sectio > sectio 6 > sectio 29 > csg75.314 > sectio 13 > sectio 6 > tblHarleyMS1775.17r > 6 > sectio 21 > uwbM.p.th.f.68.321 > 5 > 24 > sectio 8 > ad Romanos, 13 > 26 > sectio 37 > sectio 1 > csg51.7 > bmv294.21 > Iosue, 5 > sectio 16 > sectio > 1 > sectio 4 > sectio 29 > bnfGrec107.161 > sectio > bsbClm6224.474 > Iosue, 4 > sectio > 10 > 40 > bsbClm6224.181 > sectio 41 > bnf9389.424 > sectio > bnf9389.422 > VIII. AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX. (a 507/511) > 13 > ad Corinthios I, 12 > 28 > 32
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXXI.De virtutibus uxoris Theodosii. <<<     >>> XXXIII.Quomodo Theodosius fuerit paganis infensus.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXXII.De indignatione et reconciliatione Theodosii propter Antiochenos, statuam coniugis illius deponentes.

1 Haec itaque ante maritum defuncta est. Post aliquantum vero tempus mortis eius aliquid tale provenit, quod maximum amorem quem habuit circa eam imperator ostendit. Coactus itaque Theodosius plurimorum continuatione bellorum quamdam illationem novam imposuit civitatibus. Antiochena vero civitas novum vectigal ferre non potuit; sed videns populus suspendi diversos, egit quod vulgus solet, occasionem seditionis inveniens; deponentes enim imaginem ornatissimae Placillae (sic enim Augusta fuerat vocitata), per omnem traxere civitatem. Haec audiens imperator et indignatus, abstulit privilegia civitatis, urbique vicinae, id est Laodiciae primatum tradidit: credens hinc maxime Antiochenos affligere. Post haec autem incendere, et destruere, et adinstar vicorum Antiochiam redigere minabatur.
2 Administratores autem locorum quosdam comprehensos interemerunt, antequam hanc praesumptionem cognosceret imperator. Haec autem omnia imperator quidem praecipiebat, non tamen fiebant, prohibente id lege quam proferri fecit Ambrosius. Cum igitur venissent qui portabant minas imperatoris Hellebichus magister militum, et Caesarius magister officiorum, erant omnes sub formidine constituti; porro viri eremum habitantes, virtutis propugnatores, multi tunc et optimi viri, plurima monita, simul et preces eis qui a principe missi fuerant offerebant.
3 Macedonius autem vir sanctus, nihil huius vitae sciens, sed etiam divinorum librorum penitus inexpertus, in summitatibus habitans montium, diebus ac noctibus Salvatori omnium puras offerebat preces, non imperatoris indignatione permotus, non iudicum ab eo missorum, in media civitate utriusque chlamydem comprehendens, ab equis suis ut descenderent imperabat.
4 At illi parvulum senem pannis obsitum vilissimis intuentes, primitus indignati sunt. Cum vero quidam obsequia perhibentium virtutem viri illius indicassent, repente ab equis desilientes, et genua eius tenentes, veniam suppliciter implorabant. At ille sapientia divina repletus, haec eis verba locutus est: O amici, dicite imperatori: Non es imperator solummodo, sed etiam homo.
5 Noli itaque respicere solum imperium, sed considera quoque naturam. Nam cum sis homo, eiusdem naturae hominibus cognosceris imperare, et secundum imaginem divinam atque similitudinem hominum creata natura est. Noli igitur crudeliter atque saevissime Dei imaginem necibus subiugare. Irritas enim Creatorem, dum illius punis imaginem. Illud quoque considera, quia tu ipse tantum propter aeream contristaris imaginem.
6 Quantum vero differat inanimata res animatae, viventi atque rationali, cunctis sensum habentibus est apertum. Insuper etiam illud consideret, quia nobis quidem facile est pro una imagine plurimas aereas reparare; at illi omnino difficile vel unum capillum restituere peremptorum. Haec illi audientes, principique mandantes, flammam iracundiae penitus exstinxerunt.
7 Qui pro terroribus satisfactionem rescripsit, et causam indignationis innotuit. Non, inquit, oportuerat, me peccante, mulierem omni favore dignissimam, post mortem tantam contumeliam sustinere. Adversum me namque furore indignantes decebat armari. Adiecit etiam quia tribularetur et ingemisceret, eo quod audisset aliquos a iudicibus interemptos. [THEODORETUS, lib. V, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 19 et 20, p. 244.]
Cassiodorus HOME

bav824.272 bnf1603.190

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik